Connect with us

Bíblia CLVUL

Jeremias 21

1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur, filium Melchi, et Sophoniam, filium Maasi, sacerdotem, dicens :

2 Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, prliatur adversum nos : si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.

3 Et dixit Jeremias ad eos : Sic dicetis Sedeci :

4 Hc dicit Dominus Deus Isral : Ecce ego convertam vasa belli, qu in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis, et Chaldos, qui obsident vos in circuitu murorum : et congregabo ea in medio civitatis hujus.

5 Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.

6 Et percutiam habitatores civitatis hujus : homines et besti pestilentia magna morientur.

7 Et post hc ait Dominus : Dabo Sedeciam, regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu qurentium animam eorum : et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur neque parcet, nec miserebitur.

8 Et ad populum hunc dices : Hc dicit Dominus : Ecce ego do coram vobis viam vit, et viam mortis.

9 Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste : qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.

10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus : in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.

11 Et domui regis Juda : [Audite verba Domini,

12 domus David :Hc dicit Dominus :Judicate mane judicium,et eruite vi oppressum de manu calumniantis,ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea,et succendatur, et non sit qui extinguat,propter malitiam studiorum vestrorum.

13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis solid atque campestris,ait Dominus :qui dicitis : Quis percutiet nos ?et quis ingredietur domos nostras ?

14 Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum,dicit Dominus :et succendam ignem in saltu ejus,et devorabit omnia in circuitu ejus.]

Continuar Lendo