Connect with us

Bíblia CLVUL

Jeremias 22

1 Hc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,

2 et dices : [Audi verbum Domini, rex Juda,qui sedes super solium David :tu et servi tui, et populus tuus,qui ingredimini per portas istas.

3 Hc dicit Dominus :Facite judicium et justitiam,et liberate vi oppressum de manu calumniatoris :et advenam, et pupillum, et viduamnolite contristare, neque opprimatis inique,et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.

4 Si enim facientes feceritis verbum istud,ingredientur per portas domus hujus,reges sedentes de genere David super thronum ejus,et ascendentes currus et equos,ipsi, et servi, et populus eorum.

5 Quod si non audieritis verba hc :in memetipso juravi, dicit Dominus,quia in solitudinem erit domus hc.

6 Quia hc dicit Dominus super domum regis Juda :Galaad, tu mihi caput Libani,si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !

7 Et sanctificabo super te, interficientem virum, et arma ejus :et succident electas cedros tuas,et prcipitabunt in ignem.

8 Et pertransibunt gentes mult per civitatem hanc,et dicet unusquisque proximo suo :Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?

9 Et respondebunt :Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,et adoraverint deos alienos et servierint eis.

10 Nolite flere mortuum,neque lugeatis super eum fletu :plangite eum qui egreditur,quia non revertetur ultra,nec videbit terram nativitatis su.

11 Quia hc dicit Dominus ad Sellum,filium Josi, regem Juda,qui regnavit pro Josia patre suo,qui egressus est de loco isto :Non revertetur huc amplius,

12 sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur,et terram istam non videbit amplius.

13 V qui dificat domum suam in injustitia,et cnacula sua non in judicio :amicum suum opprimet frustra,et mercedem ejus non reddet ei :

14 qui dicit : dificabo mihi domum latam,et cnacula spatiosa :qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina,pingitque sinopide.

15 Numquid regnabis quoniam confers te cedro ?pater tuus numquid non comedit et bibit,et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?

16 Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum :numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.

17 Tui vero oculi et cor ad avaritiam,et ad sanguinem innocentem fundendum,et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

18 Propterea hc dicit Dominus ad Joakim,filium Josi, regem Juda :Non plangent eum : V frater ! et v soror !Non concrepabunt ei : V domine ! et v inclyte !

19 Sepultura asini sepelietur,putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.]

20 [Ascende Libanum, et clama :et in Basan da vocem tuam,et clama ad transeuntes,quia contriti sunt omnes amatores tui.

21 Locutus sum ad te in abundantia tua,et dixisti : Non audiam :hc est via tua ab adolescentia tua,quia non audisti vocem meam.

22 Omnes pastores tuos pascet ventus,et amatores tui in captivitatem ibunt :et tunc confunderis,et erubesces ab omni malitia tua.

23 Qu sedes in Libano,et nidificas in cedris,quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores,quasi dolores parturientis ?

24 Vivo ego, dicit Dominus,quia si fuerit Jechonias, filius Joakim, regis Juda,annulus in manu dextera mea,inde evellam eum,

25 et dabo te in manu qurentium animam tuam,et in manu quorum tu formidas faciem,et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,et in manu Chaldorum :

26 et mittam te, et matrem tuam qu genuit te,in terram alienam, in qua nati non estis,ibique moriemini.

27 Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc,non revertentur.

28 Numquid vas fictile atque contritumvir iste Jechonias ?numquid vas absque omni voluptate ?Quare abjecti sunt ipse et semen ejus,et projecti in terram quam ignoraverunt ?

29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.

30 Hc dicit Dominus :Scribe virum istum sterilem,virum qui in diebus suis non prosperabitur :nec enim erit de semine ejus virqui sedeat super solium David,et potestatem habeat ultra in Juda.]

Continuar Lendo