Connect with us

Bíblia CLVUL

Jeremias 38

1 Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemi, et Phassur filius Melchi, sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens :

2 Hc dicit Dominus : Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste : qui autem profugerit ad Chaldos, vivet, et erit anima ejus sospes et vivens.

3 Hc dicit Dominus : Tradendo tradetur civitas hc in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam.

4 Et dixerunt principes regi : Rogamus ut occidatur homo iste : de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hc : siquidem homo iste non qurit pacem populo huic, sed malum.

5 Et dixit rex Sedecias : Ecce ipse in manibus vestris est : nec enim fas est regem vobis quidquam negare.

6 Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchi filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris : et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum : descendit itaque Jeremias in cnum.

7 Audivit autem Abdemelech thiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin :

8 et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens :

9 Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia qucumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame : non sunt enim panes ultra in civitate.

10 Prcepit itaque rex Abdemelech thiopi, dicens : Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur.

11 Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, qu erat sub cellario, et tulit inde veteres pannos, et antiqua qu computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacum per funiculos.

12 Dixitque Abdemelech thiops ad Jeremiam : Pone veteres pannos, et hc scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic,

13 et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu : mansit autem Jeremias in vestibulo carceris.

14 Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini : et dixit rex ad Jeremiam : Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid.

15 Dixit autem Jeremias ad Sedeciam : Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me ? et si consilium dedero tibi, non me audies.

16 Juravit ergo rex Sedecias Jeremi clam, dicens : Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum qui qurunt animam tuam.

17 Et dixit Jeremias ad Sedeciam : Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas hc non succendetur igni : et salvus eris tu, et domus tua.

18 Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas hc in manus Chaldorum, et succendent eam igni : et tu non effugies de manu eorum.

19 Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam : Sollicitus sum propter Judos qui transfugerunt ad Chaldos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi.

20 Respondit autem Jeremias : Non te tradent. Audi, quso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.

21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus :

22 ecce omnes mulieres qu remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ips dicent : Seduxerunt te, et prvaluerunt adversum te, viri pacifici tui : demerserunt in cno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te.

23 Et omnes uxores tu et filii tui educentur ad Chaldos : et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni.

24 Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam : Nullus sciat verba hc, et non morieris.

25 Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi : Indica nobis quid locutus sis cum rege : ne celes nos, et non te interficiemus, et quid locutus est tecum rex,

26 dices ad eos : Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer.

27 Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis juxta omnia verba qu prceperat ei rex : et cessaverunt ab eo : nihil enim fuerat auditum.

28 Mansit vero Jeremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Jerusalem : et factum est ut caperetur Jerusalem.

Continuar Lendo