Connect with us

Bíblia CLVUL

Jeremias 8

1 [In illo tempore, ait Dominus,ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus,et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum,et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem,de sepulchris suis :

2 et expandent ea ad solem, et lunam,et omnem militiam cli,qu dilexerunt, et quibus servierunt,et post qu ambulaverunt,et qu qusierunt, et adoraverunt.Non colligentur, et non sepelientur :in sterquilinium super faciem terr erunt.

3 Et eligent magis mortem quam vitam,omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima,in universis locis qu derelicta sunt,ad qu ejeci eos, dicit Dominus exercituum.]

4 Et dices ad eos : [Hc dicit Dominus :Numquid qui cadit non resurget ?et qui aversus est non revertetur ?

5 Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalemaversione contentiosa ?Apprehenderunt mendacium,et noluerunt reverti.

6 Attendi, et auscultavi :nemo quod bonum est loquitur ;nullus est qui agat pnitentiam super peccato suo,dicens : Quid feci ?Omnes conversi sunt ad cursum suum,quasi equus impetu vadens ad prlium.

7 Milvus in clo cognovit tempus suum :turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui :populus autem meus non cognovit judicium Domini.

8 Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus,et lex Domini nobiscum est ?vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !

9 Confusi sunt sapientes ;perterriti et capti sunt :verbum enim Domini projecerunt,et sapientia nulla est in eis.

10 Propterea dabo mulieres eorum exteris,agros eorum hredibus,quia a minimo usque ad maximumomnes avaritiam sequuntur :a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt mendacium.

11 Et sanabant contritionem fili populi mei ad ignominiam,dicentes : Pax, pax !cum non esset pax.

12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :quinimmo confusione non sunt confusi,et erubescere nescierunt.Idcirco cadent inter corruentes :in tempore visitationis su corruent, dicit Dominus.

13 Congregans congregabo eos, ait Dominus.Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea :folium defluxit,et dedi eis qu prtergressa sunt.

14 Quare sedemus ?convenite, et ingrediamur civitatem munitam,et sileamus ibi :quia Dominus Deus noster silere nos fecit,et potum dedit nobis aquam fellis :peccavimus enim Domino.

15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum :tempus medel, et ecce formido.

16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus ;a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra :et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ;urbem et habitatores ejus.

17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,quibus non est incantatio :et mordebunt vos, ait Dominus.

18 Dolor meus super dolorem,in me cor meum mrens.

19 Ecce vox clamoris fili populi mei de terra longinqua :Numquid Dominus non est in Sion ?aut rex ejus non est in ea ?Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,et in vanitatibus alienis ?

20 Transiit messis, finita est stas,et nos salvati non sumus.

21 Super contritione fili populi mei contritus sum, et contristatus :stupor obtinuit me.

22 Numquid resina non est in Galaad ?aut medicus non est ibi ?quare igitur non est obducta cicatrix fili populi mei ?]

Continuar Lendo