Connect with us

Bíblia CLVUL

Jeremias 26

1 In principio regni Joakim filii Josi regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens :

2 Hc dicit Dominus : Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos : noli subtrahere verbum,

3 si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et pniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.

4 Et dices ad eos : Hc dicit Dominus : Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis,

5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis :

6 dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terr.

7 Et audierunt sacerdotes, et prophet, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba hc in domo Domini.

8 Cumque complesset Jeremias, loquens omnia qu prceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophet, et omnis populus, dicens : Morte moriatur.

9 Quare prophetavit in nomine Domini, dicens : Sicut Silo erit domus hc, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator ? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini.

10 Et audierunt principes Juda verba hc, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu port domus Domini nov.

11 Et locuti sunt sacerdotes et prophet ad principes, et ad omnem populum, dicentes : Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.

12 Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens : Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba qu audistis.

13 Nunc ergo bonas facite vias vestras, et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.

14 Ego autem ecce in manibus vestris sum : facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.

15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus : in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hc.

16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas : Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos.

17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terr, et dixerunt ad omnem ctum populi, loquentes :

18 Michas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechi regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens : [Hc dicit Dominus exercituum :Sion quasi ager arabitur,et Jerusalem in acervum lapidum erit,et mons domus in excelsa silvarum.]

19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda ? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et pnituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos ? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.

20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremi.

21 Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba hc, et qusivit rex interficere eum : et audivit Urias, et timuit, fugitque et ingressus est gyptum.

22 Et misit rex Joakim viros in gyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in gyptum,

23 et eduxerunt Uriam de gypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis.

24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.

Continuar Lendo