Connect with us

Bíblia CLVUL

Salmos 3

1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2 [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?Multi insurgunt adversum me ;

3 multi dicunt anim me :Non est salus ipsi in Deo ejus.

4 Tu autem Domine, susceptor meus es,gloria mea, et exaltans caput meum.

5 Voce mea ad Dominum clamavi ;et exaudivit me de monte sancto suo.

6 Ego dormivi, et soporatus sum ;et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7 Non timebo millia populi circumdantis me.Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.

8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ;dentes peccatorum contrivisti.

9 Domini est salus ;et super populum tuum benedictio tua.]

Continuar Lendo