Connect with us

Bíblia CLVUL

Salmos 80

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.

2 [Exsultate Deo adjutori nostro ;jubilate Deo Jacob.

3 Sumite psalmum, et date tympanum ;psalterium jucundum cum cithara.

4 Buccinate in neomenia tuba,in insigni die solemnitatis vestr :

5 quia prceptum in Isral est,et judicium Deo Jacob.

6 Testimonium in Joseph posuit illud,cum exiret de terra gypti ;linguam quam non noverat, audivit.

7 Divertit ab oneribus dorsum ejus ;manus ejus in cophino servierunt.

8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te.Exaudivi te in abscondito tempestatis ;probavi te apud aquam contradictionis.

9 Audi, populus meus, et contestabor te.Isral, si audieris me,

10 non erit in te deus recens,neque adorabis deum alienum.

11 Ego enim sum Dominus Deus tuus,qui eduxi te de terra gypti.Dilata os tuum, et implebo illud.

12 Et non audivit populus meus vocem meam,et Isral non intendit mihi.

13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;ibunt in adinventionibus suis.

14 Si populus meus audisset me,Isral si in viis meis ambulasset,

15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,et super tribulantes eos misissem manum meam.

16 Inimici Domini mentiti sunt ei,et erit tempus eorum in scula.

17 Et cibavit eos ex adipe frumenti,et de petra melle saturavit eos.]

Continuar Lendo