Connect with us

Bíblia CLVUL

Salmos 89

1 Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobisa generatione in generationem.

2 Priusquam montes fierent,aut formaretur terra et orbis,a sculo et usque in sculum tu es, Deus.

3 Ne avertas hominem in humilitatem :et dixisti : Convertimini, filii hominum.

4 Quoniam mille anni ante oculos tuostamquam dies hesterna qu prteriit :et custodia in nocte

5 qu pro nihilo habentur,eorum anni erunt.

6 Mane sicut herba transeat ;mane floreat, et transeat ;vespere decidat, induret, et arescat.

7 Quia defecimus in ira tua,et in furore tuo turbati sumus.

8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ;sculum nostrum in illuminatione vultus tui.

9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt,et in ira tua defecimus.Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;

10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.Si autem in potentatibus octoginta anni,et amplius eorum labor et dolor ;quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

11 Quis novit potestatem ir tu,et pr timore tuo iram tuam

12 dinumerare ?Dexteram tuam sic notam fac,et eruditos corde in sapientia.

13 Convertere, Domine ; usquequo ?et deprecabilis esto super servos tuos.

14 Repleti sumus mane misericordia tua ;et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

15 Ltati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ;annis quibus vidimus mala.

16 Respice in servos tuos et in opera tua,et dirige filios eorum.

17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,et opera manuum nostrarum dirige super nos,et opus manuum nostrarum dirige.]

Continuar Lendo