Connect with us

Bíblia CLVUL

Jó 20

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :

2 [Idcirco cogitationes me vari succedunt sibi,et mens in diversa rapitur.

3 Doctrinam qua me arguis audiam,et spiritus intelligenti me respondebit mihi.

4 Hoc scio a principio,ex quo positus est homo super terram,

5 quod laus impiorum brevis sit,et gaudium hypocrit ad instar puncti.

6 Si ascenderit usque ad clum superbia ejus,et caput ejus nubes tetigerit,

7 quasi sterquilinium in fine perdetur,et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?

8 Velut somnium avolans non invenietur :transiet sicut visio nocturna.

9 Oculus qui eum viderat non videbit,neque ultra intuebitur eum locus suus.

10 Filii ejus atterentur egestate,et manus illius reddent ei dolorem suum.

11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescenti ejus,et cum eo in pulvere dormient.

12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum,abscondet illud sub lingua sua.

13 Parcet illi, et non derelinquet illud,et celabit in gutture suo.

14 Panis ejus in utero illiusvertetur in fel aspidum intrinsecus.

15 Divitias quas devoravit evomet,et de ventre illius extrahet eas Deus.

16 Caput aspidum suget,et occidet eum lingua viper.

17 (Non videat rivulos fluminis,torrentes mellis et butyri.)

18 Luet qu fecit omnia, nec tamen consumetur :juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

19 Quoniam confringens nudavit pauperes :domum rapuit, et non dificavit eam.

20 Nec est satiatus venter ejus :et cum habuerit qu concupierat, possidere non poterit.

21 Non remansit de cibo ejus,et propterea nihil permanebit de bonis ejus.

22 Cum satiatus fuerit, arctabitur :stuabit, et omnis dolor irruet super eum.

23 Utinam impleatur venter ejus,ut emittat in eum iram furoris sui,et pluat super illum bellum suum.

24 Fugiet arma ferrea,et irruet in arcum reum.

25 Eductus, et egrediens de vagina sua,et fulgurans in amaritudine sua :vadent et venient super eum horribiles.

26 Omnes tenebr abscondit sunt in occultis ejus ;devorabit eum ignis qui non succenditur :affligetur relictus in tabernaculo suo.

27 Revelabunt cli iniquitatem ejus,et terra consurget adversus eum.

28 Apertum erit germen domus illius :detrahetur in die furoris Dei.

29 Hc est pars hominis impii a Deo,et hreditas verborum ejus a Domino.]

Continuar Lendo