Connect with us

Bíblia CLVUL

Jó 23

1 Respondens autem Job, ait :

2 [Nunc quoque in amaritudine est sermo meus,et manus plag me aggravata est super gemitum meum.

3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum,et veniam usque ad solium ejus ?

4 Ponam coram eo judicium,et os meum replebo increpationibus :

5 ut sciam verba qu mihi respondeat,et intelligam quid loquatur mihi.

6 Nolo multa fortitudine contendat mecum,nec magnitudinis su mole me premat.

7 Proponat quitatem contra me,et perveniat ad victoriam judicium meum.

8 Si ad orientem iero, non apparet ;si ad occidentem, non intelligam eum.

9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ;si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

10 Ipse vero scit viam meam,et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

11 Vestigia ejus secutus est pes meus :viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

12 A mandatis labiorum ejus non recessi,et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus :et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

14 Cum expleverit in me voluntatem suam,et alia multa similia prsto sunt ei.

15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum,et considerans eum, timore sollicitor.

16 Deus mollivit cor meum,et Omnipotens conturbavit me.

17 Non enim perii propter imminentes tenebras,nec faciem meam operuit caligo.]

Continuar Lendo