Connect with us

Bíblia CLVUL

Jó 16

1 Respondens autem Job, dixit :

2 [Audivi frequenter talia :consolatores onerosi omnes vos estis.

3 Numquid habebunt finem verba ventosa ?aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?

4 Poteram et ego similia vestri loqui,atque utinam esset anima vestra pro anima mea :

5 consolarer et ego vos sermonibus,et moverem caput meum super vos ;

6 roborarem vos ore meo,et moverem labia mea, quasi parcens vobis.

7 Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,et si tacuero, non recedet a me.

8 Nunc autem oppressit me dolor meus,et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.

9 Rug me testimonium dicunt contra me,et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.

10 Collegit furorem suum in me,et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis :hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.

11 Aperuerunt super me ora sua,et exprobrantes percusserunt maxillam meam :satiati sunt pnis meis.

12 Conclusit me Deus apud iniquum,et manibus impiorum me tradidit.

13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum :tenuit cervicem meam, confregit me,et posuit me sibi quasi in signum.

14 Circumdedit me lanceis suis ;convulneravit lumbos meos :non pepercit, et effudit in terra viscera mea.

15 Concidit me vulnere super vulnus :irruit in me quasi gigas.

16 Saccum consui super cutem meam,et operui cinere carnem meam.

17 Facies mea intumuit a fletu,et palpebr me caligaverunt.

18 Hc passus sum absque iniquitate manus me,cum haberem mundas ad Deum preces.

19 Terra, ne operias sanguinem meum,neque inveniat in te locum latendi clamor meus :

20 ecce enim in clo testis meus,et conscius meus in excelsis.

21 Verbosi amici mei :ad Deum stillat oculus meus :

22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo,quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.

23 Ecce enim breves anni transeunt,et semitam per quam non revertar ambulo.]

Continuar Lendo