Connect with us

Bíblia CLVUL

Jó 41

1 [Non quasi crudelis suscitabo eum :quis enim resistere potest vultui meo ?

2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ?omnia qu sub clo sunt, mea sunt.

3 Non parcam ei, et verbis potentibus,et ad deprecandum compositis.

4 Quis revelabit faciem indumenti ejus ?et in medium oris ejus quis intrabit ?

5 Portas vultus ejus quis aperiet ?per gyrum dentium ejus formido.

6 Corpus illius quasi scuta fusilia,compactum squamis se prementibus.

7 Una uni conjungitur,et ne spiraculum quidem incedit per eas.

8 Una alteri adhrebit,et tenentes se nequaquam separabuntur.

9 Sternutatio ejus splendor ignis,et oculi ejus ut palpebr diluculi.

10 De ore ejus lampades procedunt,sicut td ignis accens.

11 De naribus ejus procedit fumus,sicut oll succens atque ferventis.

12 Halitus ejus prunas ardere facit,et flamma de ore ejus egreditur.

13 In collo ejus morabitur fortitudo,et faciem ejus prcedit egestas.

14 Membra carnium ejus cohrentia sibi :mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.

15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis,et stringetur quasi malleatoris incus.

16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,et territi purgabuntur.

17 Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit,neque hasta, neque thorax :

18 reputabit enim quasi paleas ferrum,et quasi lignum putridum s.

19 Non fugabit eum vir sagittarius :in stipulam versi sunt ei lapides fund.

20 Quasi stipulam stimabit malleum,et deridebit vibrantem hastam.

21 Sub ipso erunt radii solis,et sternet sibi aurum quasi lutum.

22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,et ponet quasi cum unguenta bulliunt.

23 Post eum lucebit semita :stimabit abyssum quasi senescentem.

24 Non est super terram potestas qu comparetur ei,qui factus est ut nullum timeret.

25 Omne sublime videt :ipse est rex super universos filios superbi.]

Continuar Lendo