Connect with us

Bíblia CLVUL

Jó 38

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :

2 [Quis est iste involvens sententiassermonibus imperitis ?

3 Accinge sicut vir lumbos tuos :interrogabo te, et responde mihi.

4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terr ?indica mihi, si habes intelligentiam.

5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?vel quis tetendit super eam lineam ?

6 Super quo bases illius solidat sunt ?aut quis demisit lapidem angularem ejus,

7 cum me laudarent simul astra matutina,et jubilarent omnes filii Dei ?

8 Quis conclusit ostiis mare,quando erumpebat quasi de vulva procedens ;

9 cum ponerem nubem vestimentum ejus,et caligine illud quasi pannis infanti obvolverem ?

10 Circumdedi illud terminis meis,et posui vectem et ostia,

11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,et hic confringes tumentes fluctus tuos.

12 Numquid post ortum tuum prcepisti diluculo,et ostendisti auror locum suum ?

13 Et tenuisti concutiens extrema terr,et excussisti impios ex ea ?

14 Restituetur ut lutum signaculum,et stabit sicut vestimentum :

15 auferetur ab impiis lux sua,et brachium excelsum confringetur.

16 Numquid ingressus es profunda maris,et in novissimis abyssi deambulasti ?

17 Numquid apert sunt tibi port mortis,et ostia tenebrosa vidisti ?

18 Numquid considerasti latitudinem terr ?indica mihi, si nosti, omnia :

19 in qua via lux habitet,et tenebrarum quis locus sit :

20 ut ducas unumquodque ad terminos suos,et intelligas semitas domus ejus.

21 Sciebas tunc quod nasciturus esses,et numerum dierum tuorum noveras ?

22 Numquid ingressus es thesauros nivis,aut thesauros grandinis aspexisti,

23 qu prparavi in tempus hostis,in diem pugn et belli ?

24 Per quam viam spargitur lux,dividitur stus super terram ?

25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum,et viam sonantis tonitrui,

26 ut plueret super terram absque homine in deserto,ubi nullus mortalium commoratur ;

27 ut impleret inviam et desolatam,et produceret herbas virentes ?

28 Quis est pluvi pater ?vel quis genuit stillas roris ?

29 De cujus utero egressa est glacies ?et gelu de clo quis genuit ?

30 In similitudinem lapidis aqu durantur,et superficies abyssi constringitur.

31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?

32 Numquid producis luciferum in tempore suo,et vesperum super filios terr consurgere facis ?

33 Numquid nosti ordinem cli,et pones rationem ejus in terra ?

34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,et impetus aquarum operiet te ?

35 Numquid mittes fulgura, et ibunt,et revertentia dicent tibi : Adsumus ?

36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?vel quis dedit gallo intelligentiam ?

37 Quis enarrabit clorum rationem ?et concentum cli quis dormire faciet ?

38 Quando fundebatur pulvis in terra,et gleb compingebantur ?

39 Numquid capies len prdam,et animam catulorum ejus implebis,

40 quando cubant in antris,et in specubus insidiantur ?

41 Quis prparat corvo escam suam,quando pulli ejus clamant ad Deum,vagantes, eo quod non habeant cibos ?]

Continuar Lendo