Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 142

1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.

2 Voce mea ad Dominum clamo,voce mea ad Dominum deprecor;

3 effundo in conspectu eius lamentationem meam,et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.

4 Cum deficit in me spiritus meus,tu nosti semitas meas.In via, qua ambulabam,absconderunt laqueum mihi.

5 Considerabam ad dexteram et videbam,et non erat qui cognosceret me.Periit fuga a me,et non est qui requirat animam meam. –

6 Clamavi ad te, Domine;dixi: " Tu es refugium meum,portio mea in terra viventium.

7 Intende ad deprecationem meam,quia humiliatus sum nimis.Libera me a persequentibus me,quia confortati sunt super me.

8 Educ de custodia animam meamad confitendum nomini tuo;me circumdabunt iusti,cum retribueris mihi ".

Continuar Lendo