Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 114

1 ALLELUIA.In exitu Israel de Aegypto,domus Iacob de populo barbaro,

2 factus est Iuda sanctuarium eius,Israel potestas eius.

3 Mare vidit et fugit,Iordanis conversus est retrorsum;

4 montes saltaverunt ut arietes,et colles sicut agni ovium. –

5 Quid est tibi, mare, quod fugisti?Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?

6 Montes, quod saltastis sicut arietes,et colles, sicut agni ovium?

7 A facie Domini contremisce, terra,a facie Dei Iacob,

8 qui convertit petram in stagna aquarumet silicem in fontes aquarum.

Continuar Lendo