Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 99

1 Dominus regnavit! Commoveantur populisedet super cherubim, moveatur terra.

2 Dominus in Sion magnuset excelsus super omnes populos.

3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili,quoniam sanctum est.

4 Rex potens iudicium diligit:tu statuisti, quae recta sunt,iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.

5 Exaltate Dominum Deum nostrumet adorate ad scabellum pedum eius,quoniam sanctus est.

6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius,et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius.Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,

7 in columna nubis loquebatur ad eos.Custodiebant testimonia eiuset praeceptum, quod dedit illis.

8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos;Deus, tu propitius fuisti eis,ulciscens autem adinventiones eorum.

9 Exaltate Dominum Deum nostrumet adorate ad montem sanctum eius,quoniam sanctus Dominus Deus noster.

Continuar Lendo