Connect with us

Bíblia NVLA

Salmos 86

1 Precatio. David.Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me,quoniam inops et pauper sum ego.

2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum;salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te

3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die.

4 Laetifica animam servi tui,quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.

5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitiset multae misericordiae omnibus invocantibus te. –

6 Auribus percipe, Domine, orationem meamet intende voci deprecationis meae.

7 In die tribulationis meae clamavi ad te,quia exaudies me.

8 Non est similis tui in diis, Domine,et nihil sicut opera tua.

9 Omnes gentes, quascumque fecisti, venientet adorabunt coram te, Domine,et glorificabunt nomen tuum,

10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia:tu es Deus solus.

11 Doce me, Domine, viam tuam,et ingrediar in veritate tua;simplex fac cor meum,ut timeat nomen tuum.

12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meoet glorificabo nomen tuum in aeternum,

13 quia misericordia tua magna est super me,et eruisti animam meam ex inferno inferiori.

14 Deus, superbi insurrexerunt super me,et synagoga potentium quaesierunt animam meamet non proposuerunt te in conspectu suo.

15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors,patiens et multae misericordiae et veritatis,

16 respice in me et miserere mei;da fortitudinem tuam puero tuoet salvum fac filium ancillae tuae.

17 Fac mecum signum in bonum,ut videant, qui oderunt me, et confundantur,quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.

Continuar Lendo