Connect with us

Bíblia CLVUL

Números 5

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Prcipe filiis Isral, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :

3 tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.

4 Feceruntque ita filii Isral, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.

5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

6 Loquere ad filios Isral : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, qu solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,

7 confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.

8 Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.

9 Omnes quoque primiti, quas offerunt filii Isral, ad sacerdotem pertinent :

10 et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.

11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12 Loquere ad filios Isral, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens

13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :

14 si spiritus zelotypi concitaverit virum contra uxorem suam, qu vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :

15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farin hordeace : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypi est, et oblatio investigans adulterium.

16 Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,

17 assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terr de pavimento tabernaculi mittet in eam.

18 Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypi : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.

19 Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti throno, non te nocebunt aqu ist amarissim, in quas maledicta congessi.

20 Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :

21 his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.

22 Ingrediantur aqu maledict in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.

23 Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,

24 et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,

25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypi, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :

26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.

27 Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aqu maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.

28 Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.

29 Ista est lex zelotypi. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,

30 maritusque zelotypi spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia qu scripta sunt :

31 maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.

Continuar Lendo