Connect with us

Bíblia CLVUL

Números 27

1 Accesserunt autem fili Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fderis, atque dixerunt :

3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, qu concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.

4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.

5 Qui dixit ad eum :

6 Justam rem postulant fili Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hreditatem succedant.

7 Ad filios autem Isral loqueris hc :

8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hreditas.

9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.

10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hreditatem fratribus patris ejus.

11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Isral sanctum lege perpetua, sicut prcepit Dominus Moysi.

12 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Isral.

13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :

14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. H sunt aqu contradictionis in Cades deserti Sin.

15 Cui respondit Moyses :

16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :

17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.

18 Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.

19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :

20 et dabis ei prcepta cunctis videntibus, et partem glori tu, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Isral.

21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Isral cum eo, et cetera multitudo.

22 Fecit Moyses ut prceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.

23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit qu mandaverat Dominus.

Continuar Lendo