Connect with us

Bíblia CLVUL

Números 18

1 Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri.

2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, prstoque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.

3 Excubabuntque Levit ad prcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi : ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.

4 Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis.

5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris : ne oriatur indignatio super filios Isral.

6 Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Isral, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.

7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum : et omnia qu ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur : si quis externus accesserit, occidetur.

8 Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia qu sanctificantur a filiis Isral, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.

9 Hc ergo accipies de his, qu sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum.

10 In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.

11 Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Isral, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.

12 Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.

13 Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.

14 Omne quod ex voto reddiderint filii Isral, tuum erit.

15 Quidquid primum erumpit e vulva cunct carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,

16 cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.

17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et capr, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.

18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt.

19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Isral Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.

20 Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et hreditas tua in medio filiorum Isral.

21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Isralis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fderis :

22 ut non accedant ultra filii Isral ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,

23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,

24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.

25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

26 Prcipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Isral decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decim,

27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus :

28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.

29 Omnia qu offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.

30 Dicesque ad eos : Si prclara et meliora quque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias :

31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam famili vestr : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.

32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Isral, et moriamini.

Continuar Lendo