Connect with us

Bíblia CLVUL

Números 17

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere ad filios Isral, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virg su.

3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :

4 ponesque eas in tabernaculo fderis coram testimonio, ubi loquar ad te.

5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Isral, quibus contra vos murmurant.

6 Locutusque est Moyses ad filios Isral : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virg duodecim absque virga Aaron.

7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,

8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Isral : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.

10 Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Isral, et quiescant querel eorum a me, ne moriantur.

11 Fecitque Moyses sicut prceperat Dominus.

12 Dixerunt autem filii Isral ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.

13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?

Continuar Lendo