Connect with us

Bíblia CLVUL

Ezequiel 46

1 Hc dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris qu respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.

2 Et intrabit princeps per viam vestibuli port deforis, et stabit in limine port : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen port, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.

3 Et adorabit populus terr ad ostium port illius in sabbatis et in calendis coram Domino.

4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,

5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.

7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli port ingrediatur, et per eamdem viam exeat.

9 Et cum intrabit populus terr in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam port meridian : porro qui ingreditur per viam port meridian, egrediatur per viam port aquilonis. Non revertetur per viam port per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.

10 Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus indredietur, et cum egredientibus egredietur.

11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta qu respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.

13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.

14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur simil : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.

15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.

16 Hc dicit Dominus Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hreditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam hreditarie.

17 Si autem dederit legatum de hreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : hreditas autem ejus filiis ejus erit.

18 Et non accipiet princeps de hreditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua hreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.

19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere port, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, qu respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.

20 Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto : ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.

21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.

22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensur unius quatuor erant.

23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culin fabricat erant subter porticus per gyrum.

24 Et dixit ad me : Hc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.

Continuar Lendo