Connect with us

Bíblia CLVUL

Ezequiel 15

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 [Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,ex omnibus lignis nemorumqu sunt inter ligna silvarum ?

3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,aut fabricabitur de ea paxillusut dependeat in eo quodcumque vas ?

4 Ecce igni datum est in escam :utramque partem ejus consumpsit ignis,et medietas ejus redacta est in favillam :numquid utile erit ad opus ?

5 Etiam cum esset integrum,non erat aptum ad opus :quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,nihil ex eo fiet operis ?

6 Propterea hc dicit Dominus Deus :Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,quod dedi igni ad devorandum,sic tradam habitatores Jerusalem.

7 Et ponam faciem meam in eos :de igne egredientur,et ignis consumet eos :et scietis quia ego Dominus,cum posuero faciem meam in eos,

8 et dedero terram inviam et desolatam,eo quod prvaricatores extiterint,dicit Dominus Deus.]

Continuar Lendo