Connect with us

Bíblia NVLA

Ezequiel 15

1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:

2 " Fili hominis, quid habet lignum vitisprae omnibus lignis sarmentorum,quae sunt inter ligna silvarum?

3 Numquid tolletur de ea lignum,ut fiat opus,aut fabricabitur de ea paxillus,ut dependeat in eo quodcumque vas?

4 Ecce igni datum est in escam,utramque partem eius consumpsit ignis,et medietas eius adusta est;numquid utile erit ad opus?

5 Etiam cum esset integrum,non erat aptum ad opus;quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit,nihil ex eo fiet operis.

6 Propterea haec dicit Dominus Deus:Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,quod dedi igni ad devorandum,sic tradam habitatores Ierusalem.

7 Et ponam faciem meam in eos:de igne egressi sunt,et ignis consumet eos.Et scietis quia ego Dominus,cum posuero faciem meam in eos

8 et dedero terram inviam et desolatam,eo quod praevaricatores exstiterint ",dicit Dominus Deus.

Continuar Lendo