Connect with us

Bíblia CLVUL

1 Samuel 27

1 Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul : nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me qurere in cunctis finibus Isral ? fugiam ergo manus ejus.

2 Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.

3 Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et du uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.

4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra qurere eum.

5 Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?

6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.

7 Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.

8 Et ascendit David et viri ejus, et agebant prdas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram gypti.

9 Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.

10 Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Jud, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.

11 Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos : Hc fecit David : et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.

12 Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Isral : erit igitur mihi servus sempiternus.

Continuar Lendo