Connect with us

Bíblia CLVUL

1 Samuel 21

1 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus, et nullus est tecum ?

2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex prcepit mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi prcepta tibi dederim : nam et pueris condixi in illum et illum locum.

3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.

4 Et respondens sacerdos ad David, ait illi : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ?

5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem, si de mulieribus agitur : continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.

6 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem : neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.

7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini : et nomen ejus Dog Idumus, potentissimus pastorum Saul.

8 Dixit autem David ad Achimelech : Si habes hic ad manum hastam aut gladium ? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum : sermo enim regis urgebat.

9 Et dixit sacerdos : Ecce hic gladius Goliath Philisthi, quem percussisti in Valle terebinthi : est involutus pallio post ephod : si istum vis tollere, tolle : neque enim hic est alius absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis : da mihi eum.

10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul : et venit ad Achis regem Geth.

11 Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David : Numquid non iste est David rex terr ? nonne huic cantabant per choros, dicentes : [Percussit Saul mille,et David decem millia ?]

12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.

13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum : et impingebat in ostia port, defluebantque saliv ejus in barbam.

14 Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum : quare adduxistis eum ad me ?

15 an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me prsente ? hiccine ingredietur domum meam ?

Continuar Lendo