Connect with us

Bíblia CLVUL

1 Samuel 13

1 Filius unius anni erat Saul cum regnare cpisset : duobus autem annis regnavit super Isral.

2 Et elegit sibi Saul tria millia de Isral : et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel : mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin : porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.

3 Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum qu erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens : Audiant Hebri.

4 Et universus Isral audivit hujuscemodi famam : Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Isral adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.

5 Et Philisthiim congregati sunt ad prliandum contra Isral, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena qu est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.

6 Quod cum vidissent viri Isral se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis.

7 Hebri autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad.Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.

8 Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.

9 Ait ergo Saul : Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.

10 Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat : et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.

11 Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? Respondit Saul : Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas,

12 dixi : Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum.

13 Dixitque Samuel ad Saul : Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui qu prcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc prparasset Dominus regnum tuum super Isral in sempiternum :

14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Qusivit Dominus sibi virum juxta cor suum : et prcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris qu prcepit Dominus.

15 Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros.

16 Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin : porro Philisthiim consederant in Machmas.

17 Et egressi sunt ad prdandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Sual :

18 porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon : tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.

19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Isral : caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebri gladium aut lanceam.

20 Descendebat ergo omnis Isral ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum.

21 Retus itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum.

22 Cumque venisset dies prlii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus.

23 Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.

Continuar Lendo