Connect with us

Bíblia NVLA

Amós 5

1 Audite verbum istud,quod ego levo super vos,planctum, domus Israel:

2 Cecidit, non adiciet ut resurgatvirgo Israel;proiecta est in terram suam,non est qui suscitet eam.

3 Quia haec dicit Dominus Deus: Urbs, de qua egrediebantur mille,relinquentur in ea centum;et de qua egrediebantur centum,relinquentur in ea decempro domo Israel ".

4 Quia haec dicit Dominus domui Israel: Quaerite me et vivetis;

5 et nolite quaerere Bethelet in Galgalam nolite intrareet in Bersabee nolite transire,quia Galgala captiva ducetur,et Bethel erit iniquitas ".

6 Quaerite Dominum et vivite;ne forte invadat sicut ignisdomum Ioseph,et devoret, et non sitqui exstinguat Bethel.

7 Qui convertunt in absinthium iudiciumet iustitiam in terram deiciunt.

8 Qui facit stellas Pliadis et Orionemet convertit in mane tenebraset diem in noctem obscurat;qui vocat aquas mariset effundit eas super faciem terrae;Dominus nomen eius.

9 Qui micare facit vastitatem super robustumet vastitatem super arcem affert.

10 Odio habuerunt corripientem in portaet loquentem perfecte abominati sunt.

11 Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperemet portionem frumenti abstulistis ab eo,domos quadro lapide aedificastiset non habitabitis in eis,vineas plantastis amantissimaset non bibetis vinum earum.

12 Quia cognovi multa scelera vestraet fortia peccata vestra,opprimentes iustum, accipientes munuset pauperes deprimentes in porta.

13 Ideo prudens in tempore illo tacet,quia tempus malum est.

14 Quaerite bonum et non malum,ut vivatis,ita ut sit Dominus, Deus exercituum,vobiscum, sicut dixistis.

15 Odite malum et diligite bonumet constituite in porta iudicium,si forte misereatur Dominus, Deus exercituum,reliquiis Ioseph.

16 Propterea haec dicit Dominus,Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus,et in cunctis viis dicetur: "Vae, vae!";et vocabunt agricolam ad luctumet ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.

17 Et in omnibus vineis erit luctus,quia pertransibo in medio tui ",dicit Dominus.

18 Vae desiderantibus diem Domini!Ad quid vobis dies Domini?Tenebrae et non lux.

19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis,et occurrat ei ursus;et ingrediatur domumet innitatur manu sua super parietem,et mordeat eum coluber.

20 Numquid non tenebrae dies Domini et non lux?Et caligo sine splendore in ea?

21 " Odi, proieci festivitates vestraset non delector coetibus vestris.

22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata,oblationes vestras non suscipiamet sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.

23 Aufer a me tumultum carminum tuorum,et canticum lyrarum tuarum non audiam.

24 Et affluat quasi aqua iudicium,et iustitia quasi torrens perennis.

25 Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in desertoquadraginta annis, domus Israel?

26 Et portastis Saccut regem vestrum,et Caivan, imagines vestras,sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.

27 Et migrare vos faciam trans Damascum ",dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius.

Continuar Lendo