Connect with us

Bíblia CLVUL

Gênesis 9

1 Benedixitque Deus No et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terr, et super omnes volucres cli, cum universis qu moventur super terram : omnes pisces maris manui vestr traditi sunt.

3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8 Hc quoque dixit Deus ad No, et ad filios ejus cum eo :

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10 et ad omnem animam viventem, qu est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terr cunctis, qu egressa sunt de arca, et universis bestiis terr.

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12 Dixitque Deus : Hoc signum fderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, qu est vobiscum in generationes sempiternas :

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fderis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus clum, apparebit arcus meus in nubibus :

15 et recordabor fderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente qu carnem vegetat : et non erunt ultra aqu diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem univers carnis qu est super terram.

17 Dixitque Deus ad No : Hoc erit signum fderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18 Erant ergo filii No, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19 Tres isti filii sunt No : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20 Cpitque No vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum avers erant, et patris virilia non viderunt.

24 Evigilans autem No ex vino, cum didicisset qu fecerat ei filius suus minor,

25 ait : [Maledictus Chanaan,servus servorum erit fratribus suis.]

26 Dixitque : [Benedictus Dominus Deus Sem,sit Chanaan servus ejus.

27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,sitque Chanaan servus ejus.]

28 Vixit autem No post diluvium trecentis quinquaginta annis.

29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.

Continuar Lendo