Connect with us

Bíblia CLVUL

Gênesis 45

1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde prcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutu.

2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt gyptii, omnisque domus Pharaonis.

3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.

4 Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in gyptum.

5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in gyptum.

6 Biennium est enim quod cpit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.

7 Prmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.

8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum univers domus ejus, ac principem in omni terra gypti.

9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum univers terr gypti : descende ad me, ne moreris,

10 et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tu, et armenta tua, et universa qu possides :

11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia qu possides.

12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.

13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta qu vidistis in gypto : festinate, et adducite eum ad me.

14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.

15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post qu ausi sunt loqui ad eum.

16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.

17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,

18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona gypti, ut comedatis medullam terr.

19 Prcipe etiam ut tollant plaustra de terra gypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.

20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes gypti vestr erunt.

21 Feceruntque filii Isral ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.

22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :

23 tantumdem pecuni et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis gypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.

24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.

25 Qui ascendentes ex gypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.

26 Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra gypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.

27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa qu miserat, revixit spiritus ejus,

28 et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.

Continuar Lendo