Connect with us

Bíblia CLVUL

Gênesis 23

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.

2 Et mortua est in civitate Arbee, qu est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

5 Responderunt filii Heth, dicentes :

6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terr, filios videlicet Heth :

8 dixitque ad eos : Si placet anim vestr ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam qu in eo est, prsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

12 Adoravit Abraham coram populo terr.

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

14 Responditque Ephron :

15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probat monet public.

17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,

18 Abrah in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, qu respiciebat Mambre. Hc est Hebron in terra Chanaan.

20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrah in possessionem monumenti a filiis Heth.

Continuar Lendo