Connect with us

Bíblia NVLA

Naum 3

1 Vae, civitas sanguinum,universa mendaciipraeda plena!Non recedet a te rapina.

2 Vox flagellorum et vox strepitus rotarum,equi frementes et quadrigae ferventes,equites irruentes

3 et gladii micantes et hastae fulguranteset multitudo interfectorum et acervi mortuorum;nec est finis cadaverum,et corruunt super corpora.

4 Hoc propter multitudinem fornicationum meretricisspeciosae et gratae et habentis maleficia,quae vendidit gentes fornicationibus suiset nationes maleficiis suis.

5 " Ecce ego ad te,dicit Dominus exercituum;et levabo vestimentum tuum in faciem tuamet ostendam gentibus nuditatem tuamet regnis ignominiam tuam.

6 Et proiciam super te abominationeset contumeliis te afficiam;et ponam te in exemplum.

7 Et erit: omnis, qui viderit te,resiliet a te et dicet:Vastata est Nineve!Quis dolebit super eam?Unde quaeram consolatorem tibi?".

8 Numquid melior es quam Noamon,quae habitabat in fluminibus?Aquae in circuitu eius:cuius vallum mare,aquae muri eius.

9 Chus fuit fortitudo eiuset Aegyptus, cuius non est finis;Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius.

10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est,ivit in captivitatem.Parvuli eius elisi suntin capite omnium viarum;et super inclitos eius miserunt sortem,et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus.

11 Et tu ergo inebriaberis,eris despecta;et tu quaeresrefugium ab inimico.

12 Omnes munitiones tuae sicut ficuscum ficis praecocibus:si concussae fuerint,cadent in os comedentis.

13 Ecce populus tuus,mulieres in medio tui;inimicis tuis late patebuntportae terrae tuae;devorabit ignis vectes tuos.

14 Aquam propter obsidionem hauri tibi,firma munitiones tuas;intra in lutum et calca argillam,tene typum laterum.

15 Ibi comedet te ignis,peribis gladio,devorabit te ut bruchus.Augere ut bruchus,multiplicare ut locusta.

16 Plures fecisti negotiatores tuosquam stellae sint caeli;bruchus exuit pellemet avolavit.

17 Custodes tui quasi locustae,et scribae tui quasi agmen locustarum,quae considunt in saepibusin die frigoris;sol ortus est,et avolaverunt,non est cognitus locus earum,ubi fuerint.

18 Dormiunt pastores tui, rex Assyriae,requiescunt principes tui;dispersus est populus tuus in montibus,et non est qui congreget.

19 Non est remedium fracturae tuae,insanabilis est plaga tua;omnes, qui audierint auditionem tuam,plaudent manibus super te,quia super quem non transiitmalitia tua semper? ".

Continuar Lendo