Connect with us

Bíblia CLVUL

Oséias 8

1 [In gutture tuo sit tubaquasi aquila super domum Domini,pro eo quod transgressi sunt fdus meum,et legem meam prvaricati sunt.

2 Me invocabunt : Deus meus,cognovimus te Isral.

3 Projecit Isral bonum :inimicus persequetur eum.

4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ;principes exstiterunt, et non cognovi :argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,ut interirent.

5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ;iratus est furor meus in eos.Usquequo non poterunt emundari ?

6 Quia ex Isral et ipse est :artifex fecit illum, et non est deus ;quoniam in aranearum telas erit vitulus Samari.

7 Quia ventum seminabunt,et turbinem metent :culmus stans non est in eo ;germen non faciet farinam :quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

8 Devoratus est Isral ;nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur,onager solitarius sibi ;Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,nunc congregabo eos,et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;fact sunt ei ar in delictum.

12 Scribam ei multiplices leges meas,qu velut alien computat sunt.

13 Hostias offerent,immolabunt carnes et comedent,et Dominus non suscipiet eas :nunc recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum :ipsi in gyptum convertentur.

14 Et oblitus est Isral factoris sui,et dificavit delubra ;et Judas multiplicavit urbes munitas ;et mittam ignem in civitates ejus,et devorabit des illius.]

Continuar Lendo