Connect with us

Bíblia CLVUL

Oséias 13

1 [Loquente Ephraim, horror invasit Isral ;et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ;feceruntque sibi conflatile de argento suoquasi similitudinem idolorum :factura artificum totum est :his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina,et sicut ros matutinus prteriens ;sicut pulvis turbine raptus ex area,et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra gypti ;et Deum absque me nescies,et salvator non est prter me.

5 Ego cognovi te in deserto,in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ;et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi lena,sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis,et dirumpam interiora jecoris eorum,et consumam eos ibi quasi leo :bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Isral : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ?maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ;et judices tui, de quibus dixisti :Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo,et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ;absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei :ipse filius non sapiens :nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ;de morte redimam eos.Ero mors tua, o mors !morsus tuus ero, inferne !consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet :adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,et siccabit venas ejus,et desolabit fontem ejus :et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.]

Continuar Lendo