Connect with us

Bíblia CLVUL

Marcos 13

1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structur.

2 Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas dificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :

4 Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hc omnia incipient consummari ?

5 Et respondens Jesus cpit dicere illis : Videte ne quid vos seducat :

6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.

7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hc fieri : sed nondum finis.

8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terrmotus per loca, et fames. Initium dolorum hc.

9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante prsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.

10 Et in omnes gentes primum oportet prdicari Evangelium.

11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite prcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.

12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.

13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Juda sunt, fugiant in montes :

15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introat ut tollat quid de domo sua :

16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.

17 V autem prgnantibus et nutrientibus in illis diebus.

18 Orate vero ut hieme non fiant.

19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creatur, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.

20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.

21 Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.

22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophet, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.

23 Vos ergo videte : ecce prdixi vobis omnia.

24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :

25 et stell cli erunt decidentes, et virtutes, qu in clis sunt, movebuntur.

26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.

27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terr usque ad summum cli.

28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit stas :

29 sic et vos cum videritis hc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.

30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hc, donec omnia ista fiant.

31 Clum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in clo, neque Filius, nisi Pater.

33 Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.

34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori prcepit ut vigilet,

35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),

36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.

37 Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.

Continuar Lendo