Connect with us

Bíblia CLVUL

Êxodo 39

1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut prcepit Dominus Moysi.

2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

3 opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut prceperat Dominus Moysi.

6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Isral :

7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Isral, sicut prceperat Dominus Moysi.

8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :

9 quadrangulum, duplex, mensur palmi.

10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.

11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.

12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.

13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Isral, singuli per nomina singulorum.

15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohrentes, de auro purissimo :

16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,

17 e quibus penderent du caten aure, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.

18 Hc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut prcepit Dominus Moysi.

20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :

22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :

23 et tintinnabula de auro purissimo, qu posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunic per gyrum :

24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut prceperat Dominus Moysi.

25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :

26 et mitras cum coronulis suis ex bysso :

27 feminalia quoque linea, byssina :

28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut prceperat Dominus Moysi.

29 Fecerunt et laminam sacr venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :

30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut prceperat Dominus Moysi.

31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Isral cuncta qu prceperat Dominus Moysi.

32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,

34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium,

35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;

36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;

37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,

38 et tentorium in introitu tabernaculi ;

39 altare neum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;

40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, qu in ministerium tabernaculi, et in tectum fderis jussa sunt fieri.

41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,

42 obtulerunt filii Isral, sicut prceperat Dominus.

43 Qu postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

Continuar Lendo