Connect with us

Bíblia CLVUL

Êxodo 1

1 Hc sunt nomina filiorum Isral qui ingressi sunt in gyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :

2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,

3 Issachar, Zabulon et Benjamin,

4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.

5 Erant igitur omnes anim eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in gypto erat.

6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

7 filii Isral creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.

8 Surrexit interea rex novus super gyptum, qui ignorabat Joseph.

9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Isral multus, et fortior nobis est.

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11 Prposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : dificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :

13 oderantque filios Isral gyptii, et affligebant illudentes eis,

14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terr operibus premebantur.

15 Dixit autem rex gypti obstetricibus Hebrorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

16 prcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebras, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.

17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta prceptum regis gypti, sed conservabant mares.

18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?

19 Qu responderunt : Non sunt Hebre sicut gypti mulieres : ips enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.

21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, dificavit eis domos.

22 Prcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.

Continuar Lendo