Connect with us

Bíblia CLVUL

Atos 12

1 Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.

2 Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio.

3 Videns autem quia placeret Judis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.

4 Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo.

5 Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.

6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus : et custodes ante ostium custodiebant carcerem.

7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo : percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt caten de manibus ejus.

8 Dixit autem angelus ad eum : Prcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.

9 Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum : existimabat autem se visum videre.

10 Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, qu ducit ad civitatem : qu ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum : et continuo discessit angelus ab eo.

11 Et Petrus ad se reversus, dixit : Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judorum.

12 Consideransque venit ad domum Mari matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.

13 Pulsante autem eo ostium janu, processit puella ad audiendum, nomine Rhode.

14 Et ut cognovit vocem Petri, pr gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam.

15 At illi dixerunt ad eam : Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant : Angelus ejus est.

16 Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt.

17 Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque : Nuntiate Jacobo et fratribus hc. Et egressus abiit in alium locum.

18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.

19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci : descendensque a Juda in Csaream, ibi commoratus est.

20 Erat autem iratus Tyriis et Sidonis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.

21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.

22 Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis.

23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et consumptus a vermibus, expiravit.

24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.

25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.

Continuar Lendo