Connect with us

Bíblia CLVUL

Atos 11

1 Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Juda, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.

2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,

3 dicentes : Quare introisti ad viros prputium habentes, et manducasti cum illis ?

4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :

5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de clo, et venit usque ad me.

6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terr, et bestias, et reptilia, et volatilia cli.

7 Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca.

8 Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.

9 Respondit autem vox secundo de clo : Qu Deus mundavit, tu ne commune dixeris.

10 Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in clum.

11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Csarea ad me.

12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.

13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,

14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.

15 Cum autem cpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.

16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.

17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?

18 His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pnitentiam dedit Deus ad vitam.

19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione qu facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judis.

20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyreni, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Grcos, annuntiantes Dominum Jesum.

21 Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.

22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesi qu erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.

23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :

24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.

25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut qureret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.

26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochi discipuli, christiani.

27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophet Antiochiam :

28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, qu facta est sub Claudio.

29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Juda fratribus :

30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnab et Sauli.

Continuar Lendo