Connect with us

Bíblia NVLA

Miquéias 2

1 Vae, qui cogitant iniquitatemet operantur malum in cubilibus suis!In luce matutina faciunt illud,quoniam est in potestate manus eorum.

2 Concupiscunt agros, et violenter tollunt,domos, et rapiunt.Et opprimunt virum et domum eius,hominem et hereditatem eius.

3 Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego cogitosuper familiam istam malum,unde non auferetiscolla vestra;et non ambulabitis erecti,quoniam tempus pessimum est.

4 In die illasumetur super vos parabola,et assumetur lamentum dicentium: "Depopulatione vastati sumus;pars populi mei commutatur,quam nemo ei restituet;infideli regiones nostrae dividuntur".

5 Propter hoc non erit tibimittens funiculum sortisin coetu Domini ".

6 " Ne vaticinemini! ". " Vaticinentur,non vaticinentur de his,non cedet confusio! ".

7 Numquid maledicta est domus Iacob?Numquid abbreviatus est spiritus Domini,aut tales sunt actiones eius?Nonne verba eius bona suntcum eo, qui recte graditur?

8 Vos autem contra populum meumut adversarium consurgitis.Desuper tunica pallium tollitis ei;qui transibant fiducialiter,fiunt quasi bello capti.

9 Mulieres populi mei eicitisde domo deliciarum suarum;a parvulis earum aufertisdecorem meum in perpetuum.

10 " Surgite et ite,quia non habetis hic requiem! ".Propter immunditiam peribitisperditione pessima.

11 Si esset vir vento excitatuset mendacium loqueretur: Vaticinabor tibi de vino et sicera ",hic esset vates populi istius.

12 Congregatione congregabo, Iacob, totum te;in unum conducam reliquias Israel,pariter ponam illum quasi gregem in ovili,quasi pecus in medio pascuae;et tumultuabuntur a multitudine hominum.

13 Ascendet enim pandens iter ante eos;erumpent et transibunt portam, egredientur per eam.Et transibit rex eorum coram eis,et Dominus in capite eorum.

Continuar Lendo