Connect with us

Bíblia NVLA

Jó 5

1 Voca ergo, si est qui tibi re spondeat!Ad quem sanctorum converteris?

2 Vere stultum interficit iracundia,et fatuum occidit invidia.

3 Ego vidi stultum firma radiceet maledixi sedi eius statim.

4 Longe fient filii eius a saluteet conterentur in porta, et non erit qui eruat.

5 Cuius messem famelicus comedet,et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.

6 Quia non egreditur ex pulvere nequitia,et de humo non oritur dolor.

7 Sed homo generat laborem,et aves elevant volatum.

8 Quam ob rem ego deprecabor Dominumet ad Deum ponam eloquium meum,

9 qui facit magna et inscrutabiliaet mirabilia absque numero;

10 qui dat pluviam super faciem terraeet irrigat aquis rura;

11 qui ponit humiles in sublimeet maerentes erigit sospitate;

12 qui dissipat cogitationes malignorum,ne possint implere manus eorum, quod coeperant;

13 qui apprehendit sapientes in astutia eorumet consilium pravorum dissipat.

14 Per diem incurrent tenebraset, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorumet de manu violenti pauperem;

16 et erit egeno spes,iniquitas autem contrahet os suum.

17 Beatus homo, qui corripitur a Deo;increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.

18 Quia ipse vulnerat et medetur,percutit, et manus eius sanabunt.

19 In sex tribulationibus liberabit te,et in septem non tanget te malum.

20 In fame eruet te de morteet in bello de manu gladii.

21 A flagello linguae absconderiset non timebis vastationem, cum venerit.

22 In vastitate et fame ridebiset bestias terrae non formidabis.

23 Sed cum lapidibus campi pactum tuum,et bestiae terrae pacificae erunt tibi.

24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum,et visitans habitationem tuam non falleris.

25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum,et progenies tua quasi herba terrae.

26 Ingredieris in abundantia sepulcrum,sicut infertur acervus tritici in tempore suo.

27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est;oboedi illi et tu sapias tibi ".

Continuar Lendo