Connect with us

Bíblia NVLA

Jeremias 2

1 Et factum est verbum Domini ad me dicens:

2 " Vade et clama in auribus Ierusalem dicens:Haec dicit Dominus:Recordatus sum tui, caritatis adulescentiae tuaeet amoris desponsationis tuae,quando secuta es me in deserto,in terra, quae non seminatur.

3 Sanctus Domino Israel,primitiae frugum eius;omnes, qui devorabant eum, delinquebant;mala veniebant super eos,dicit Dominus.

4 Audite verbum Domini, domus Iacobet omnes cognationes domus Israel.

5 Haec dicit Dominus:Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis,quia elongaverunt a meet ambulaverunt post vanitatemet vani facti sunt?

6 Et non dixerunt: "Ubi est Dominus,qui ascendere nos fecit de terra Aegypti,qui traduxit nos per desertum,per terram inhabitabilem et inviam,per terram sitis et caliginis,per terram, in qua non ambulavit vir,neque habitavit homo?".

7 Et induxi vos in terram hortorum,ut comederetis fructum eius et optima illius;et ingressi contaminastis terram meamet hereditatem meam posuistis in abominationem.

8 Sacerdotes non dixerunt:Ubi est Dominus?".Et tractantes legem nescierunt me,et pastores praevaricati sunt in me,et prophetae prophetaverunt in Baalet, quae nihil prosunt, secuti sunt.

9 Propterea adhuc iudicio contendam vobiscum,ait Dominus,et cum filiis filiorum vestrorum disceptabo.

10 En transite ad insulas Cetthim et videteet in Cedar mittite et considerate vehementeret videte, si factum est huiuscemodi:

11 si mutavit gens deos,et certe ipsi non sunt dii;populus vero meus mutavit gloriam suamin id, quod nihil prodest.

12 Obstupescite, caeli, super hocet inhorrescite supra modum,dicit Dominus.

13 Duo enim mala fecit populus meus:me dereliquerunt fontem aquae vivae,ut foderent sibi cisternas,cisternas dissipatas,quae continere non valent aquas.

14 Numquid servus est Israelaut vernaculus?Quare ergo factus est in praedam?Super eum rugierunt leones

15 et dederunt vocem suam;posuerunt terram eius in solitudinem:civitates eius exustae sunt,et non est qui habitet in eis.

16 Filii quoque Mempheos et Taphnesdecalvabunt tibi verticem.

17 Numquid non istud factum est tibi,quia dereliquisti Dominum Deum tuumeo tempore, quo ducebat te per viam?

18 Et nunc quid tibi vis in via Aegypti,ut bibas aquam Nili?Et quid tibi cum via Assyriorum,ut bibas aquam Fluminis?

19 Arguet te malitia tua,et aversio tua increpabit te;scito et vide quia malum et amarum estreliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te,dicit Dominus, Deus exercituum.

20 A saeculo confregisti iugum tuum,rupisti vincula tuaet dixisti: "Non serviam".In omni enim colle sublimiet sub omni ligno frondosotu prosternebaris meretrix.

21 Ego autem plantavi te vineam electam,omne semen verum;quomodo ergo conversa esin palmites vineae alienae?

22 Si laveris te nitroet multiplicaveris tibi herbam fullonum,maculata es in iniquitate tua coram me,dicit Dominus Deus.

23 Quomodo dicis: "Non sum polluta,post Baalim non ambulavi"?Vide viam tuam in convalle,scito quid feceris:camelus levis contorquens vias suas.

24 Onager assuetus in solitudinein desiderio animae suae attrahit aerem;libidinem eius quis avertet?Omnes, qui quaerunt eam, non deficient,in menstruis eius invenient eam.

25 Prohibe pedem tuum a nuditateet guttur tuum a siti.Et dixisti: "Vanum est, nequaquam;adamavi quippe alienoset post eos ambulabo".

26 Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur,sic confusi sunt domus Israel,ipsi et reges eorum, principeset sacerdotes et prophetae eorum

27 dicentes ligno: "Pater meus es tu" et lapidi: "Tu me genuisti".Verterunt ad me tergum et non faciem,sed in tempore afflictionis suae dicent:Surge et libera nos!".

28 Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi?Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae;secundum numerum quippe civitatum tuarumfacti sunt dii tui, Iuda.

29 Quid vultis mecum iudicio contendere?Omnes praevaricati estis in me,dicit Dominus.

30 Frustra percussi filios vestros:disciplinam non receperunt.Devoravit gladius vester prophetas vestros:quasi leo vastator.

31 O generatio, vos videte verbum Domini:numquid solitudo factus sum Israeliaut terra tenebrarum?Quare ergo dixit populus meus: "Recessimus,non veniemus ultra ad te"?

32 Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui,sponsa fasciae pectoralis suae?Populus vero meus oblitus est meidiebus innumeris.

33 Quam bene paras viam tuamad quaerendum amorem!Et insuper in malumdocuisti vias tuas,

34 et in fimbriis tuis inventus estsanguis animarum pauperum innocentium:non effringentes invenisti eos;sed in omnibus his

35 dixisti: "Innocens ego sum,propterea aversus est furor eius a me".Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: "Non peccavi".

36 Quam leviter mutas vias tuas!Et ab Aegypto confunderis,sicut confusa es ab Assyria.

37 Nam et ab ista egredieris,et manus tuae erunt super caput tuum,quoniam obtrivit Dominus illos, quibus confisus es,et nihil habebis prosperum in eis.

Continuar Lendo