Connect with us

Bíblia NVLA

Isaías 31

1 Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium,in equis speranteset habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt,et super equitibus, quia praevalidi nimis,et non intendunt in Sanctum Israelet Dominum non requirunt!

2 Tamen et ipse sapiens adducit malumet verba sua non retractat;et consurget contra domum pessimorumet contra auxilium operantium iniquitatem.

3 Aegyptius homo et non Deus,et equi eorum caro et non spiritus;et Dominus inclinabit manum suam,et corruet auxiliator,et cadet, cui praestatur auxilium,simulque omnes consumentur.

4 Quia haec dicit Dominus ad me: Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam suam,cum occurrerit ei multitudo pastorum,a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit,sic descendet Dominus exercituum, ut proelietur super montem Sion et super collem eius.

5 Sicut aves volantes,sic proteget Dominus exercituum Ierusalem,protegens et liberans,parcens et salvans ".

6 Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis,filii Israel.

7 In die enim illa abiciet viridola argentea sua et idola aurea sua,quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum;

8 et cadet Assyria in gladio non viri,et gladius non hominis vorabit eum,et fugiet a facie gladii,et iuvenes eius vectigales erunt.

9 Et fortitudo eius prae terrore transibit,et pavebunt signum principes eius,dixit Dominus, cuius ignis est in Sion,et caminus eius in Ierusalem.

Continuar Lendo