Connect with us

Bíblia NVLA

Isaías 15

1 Oraculum Moab.Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit;quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit.

2 Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum;super Nabo et super Medaba Moab ululavit;in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa.

3 In triviis eius accincti sunt sacco;super tecta eius et in plateis eiusomnes ululant, prorumpunt in fletum.

4 Clamat Hesebon et Eleale,usque Iasa auditur vox eorum;super hoc expediti Moab fremunt,anima eius fremit sibi.

5 Cor meum super Moab clamat,vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam;per ascensum enim Luith flentes ascenduntet in via Oronaim clamorem contritionis levant.

6 Aquae enim Nemrim desertae erunt,quia aruit herba, defecit germen,viror omnis interiit.

7 Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suastrans torrentem Salicum ducunt.

8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab;usque ad Eglaim ululatus eius,et usque ad Beerelim clamor eius.

9 Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine;ponam enim super Dimon additamentahis, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.

Continuar Lendo