Connect with us

Bíblia CLVUL

Levítico 12

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Isral, et dices ad eos : Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstru.

3 Et die octavo circumcidetur infantulus :

4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis su. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis su.

5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis su.

6 Cumque expleti fuerint dies purificationis su, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columb sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti,

7 qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui : ista est lex parientis masculum aut feminam.

8 Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato : orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.

Continuar Lendo