Connect with us

Bíblia CLVUL

Isaías 35

1 [Ltabitur deserta et invia,et exsultabit solitudo,et florebit quasi lilium.

2 Germinans germinabit, et exsultabitltabunda et laudans :gloria Libani data est ei,decor Carmeli et Saron ;ipsi videbunt gloriam Domini,et decorem Dei nostri.

3 Confortate manus dissolutas,et genua debilia roborate.

4 Dicite pusillanimis :Confortamini, et nolite timere :ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ;Deus ipse veniet, et salvabit vos.

5 Tunc aperientur oculi ccorum,et aures surdorum patebunt ;

6 tunc saliet sicut cervus claudus,et aperta erit lingua mutorum :quia sciss sunt in deserto aqu,et torrentes in solitudine ;

7 et qu erat arida, erit in stagnum,et sitiens in fontes aquarum.In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,orietur viror calami et junci.

8 Et erit ibi semita et via,et via sancta vocabitur :non transibit per eam pollutus,et hc erit vobis directa via,ita ut stulti non errent per eam.

9 Non erit ibi leo,et mala bestia non ascendet per eam,nec invenietur ibi ;et ambulabunt qui liberati fuerint.

10 Et redempti a Domino convertentur,et venient in Sion cum laude,et ltitia sempiterna super caput eorum :gaudium et ltitiam obtinebunt,et fugiet dolor et gemitus.]

Continuar Lendo