Connect with us

Bíblia CLVUL

Esdras 6

1 Tunc Darius rex prcepit : et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone.

2 Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum : talisque scriptus erat in eo commentarius :

3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei dificaretur, qu est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta,

4 ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis : sumptus autem de domo regis dabuntur.

5 Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, qu Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Jerusalem in locum suum, qu et posita sunt in templo Dei.

6 Nunc ergo Thathanai dux regionis, qu est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachi, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis,

7 et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam dificent in loco suo.

8 Sed et a me prceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judorum illis ut dificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis qu dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus.

9 Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et hdos in holocaustum Deo cli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia.

10 Et offerant oblationes Deo cli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus.

11 A me ergo positum est decretum : ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur.

12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, qu est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.

13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod prceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt.

14 Seniores autem Judorum dificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggi prophet, et Zachari filii Addo : et dificaverunt et construxerunt, jubente Deo Isral, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum :

15 et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis.

16 Fecerunt autem filii Isral sacerdotes et Levit, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio.

17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Isral duodecim, juxta numerum tribuum Isral.

18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.

19 Fecerunt autem filii Isral transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi.

20 Purificati enim fuerant sacerdotes et Levit quasi unus : omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi.

21 Et comederunt filii Isral, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terr ad eos, ut qurerent Dominum Deum Isral.

22 Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in ltitia, quoniam ltificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Isral.

Continuar Lendo