Connect with us

Bíblia CLVUL

2 Maccabees 4

1 Simon autem prdictus, pecuniarum et patri delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hc, et ipse fuisset incentor malorum :

2 provisoremque civitatis, ac defensorem gentis su, et mulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere.

3 Sed cum inimiciti in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent,

4 considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Clesyri et Phnicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit,

5 non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum univers multitudinis considerans.

6 Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua.

7 Sed post Seleuci vit excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oni summum sacerdotium :

8 adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta,

9 super hc promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur, gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere.

10 Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre cpit,

11 et amotis his qu humanitatis causa Judis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat.

12 Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere.

13 Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigen conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus :

14 ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palstr et prbitionis ejus injust, et in exercitiis disci.

15 Et patrios quidem honores nihil habentes, grcas glorias optimas arbitrabantur :

16 quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta mulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant.

17 In leges enim divinas impie agere impune non cedit : sed hoc tempus sequens declarabit.

18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex prsens esset,

19 misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis : quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari.

20 Sed h oblat sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis : propter prsentes autem dat sunt in fabricam navium triremium.

21 Misso autem in gyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemi Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Joppen, et inde Jerosolymam.

22 Et magnifice ab Jasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est : et inde in Phnicen exercitum convertit.

23 Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum.

24 At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta.

25 Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio : animos vero crudelis tyranni, et fer belu iram gerens.

26 Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem.

27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit : de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat prpositus,

28 nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant : quam ob causam utrique ad regem sunt evocati.

29 Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo : Sostratus autem prlatus est Cypriis.

30 Et cum hc agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubin dono essent dati.

31 Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico.

32 Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea qudam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates.

33 Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochi secus Daphnem.

34 Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam.

35 Ob quam causam non solum Judi, sed ali quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta.

36 Sed regressum regem de Cilici locis adierunt Judi apud Antiochiam, simul et Grci, conquerentes de iniqua nece Oni.

37 Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam :

38 accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem jubet circumduci : et in eodem loco in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente pnam.

39 Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato.

40 Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cpit, duce quodam tyranno, tate pariter et dementia provecto.

41 Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere : quidam vero cinerem in Lysimachum jecere.

42 Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt : ipsum etiam sacrilegum secus rarium interfecerunt.

43 De his ergo cpit judicium adversus Menelaum agitari.

44 Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus.

45 Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemo multas pecunias dare ad suadendum regi.

46 Itaque Ptolemus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia :

47 et Menelaum quidem univers maliti reum criminibus absolvit : miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit.

48 Cito ergo injustam pnam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt.

49 Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt.

50 Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.

Continuar Lendo