Connect with us

Bíblia CLVUL

2 Maccabees 10

1 Machabus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit :

2 aras autem quas alienigen per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est :

3 et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.

4 Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent : sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur.

5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu.

6 Et cum ltitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.

7 Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas prferebant ei qui prosperavit mundari locum suum.

8 Et decreverunt communi prcepto et decreto univers genti Judorum omnibus annis agere dies istos.

9 Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vit excessus ita se habuit.

10 Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio qu gesta sunt narrabimus, breviantes mala qu in bellis gesta sunt.

11 Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phnicis et Syri militi principem.

12 Nam Ptolemus, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Judos esse constituit, et prcipue propter iniquitatem qu facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.

13 Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.

14 Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judos debellabat.

15 Judi vero qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.

16 Hi vero qui erant cum Machabo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumorum :

17 multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt.

18 Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,

19 Machabus ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zacho, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas qu amplius perurgebant pugnas conversus est.

20 Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia : et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.

21 Cum autem Machabo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.

22 Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.

23 Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.

24 At Timotheus, qui prius a Judis fuerat superatus, convocato exercitu peregrin multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judam capturus.

25 Machabus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis prcincti,

26 ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.

27 Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt.

28 Primo autem solis ortu utrique commiserunt : isti quidem victori et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes : illi autem ducem belli animum habebant.

29 Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de clo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judis prstantes :

30 ex quibus duo Machabum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et ccitate confusi et repleti perturbatione, cadebant.

31 Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.

32 Timotheus vero confugit in Gazaram prsidium munitum, cui prerat Chreas.

33 Machabus autem et qui cum eo erant, ltantes obsederunt prsidium diebus quatuor.

34 At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant.

35 Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant :

36 sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.

37 Per continuum autem biduum prsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt : et fratrem illius Chream et Apollophanem occiderunt.

38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Isral, et victoriam dedit illis.

Continuar Lendo