Connect with us

Bíblia CLVUL

1 Crônicas 26

1 Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.

2 Filii Meselemi : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanal quartus,

3 lam quintus, Johanan sextus, Elionai septimus.

4 Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanal quintus,

5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.

6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, prfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.

7 Filii ergo Semei : Othni, et Raphal, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.

8 Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.

9 Porro Meselemi filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.

10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),

11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.

12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.

13 Miss sunt ergo sortes ex quo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.

14 Cecidit ergo sors orientalis, Selemi. Porro Zachari filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.

15 Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium.

16 Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, qu ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.

17 Ad orientem vero Levit sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini.

18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.

19 H sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.

20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.

21 Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.

22 Filii Jehieli : Zathan, et Jol fratres ejus super thesauros domus Domini.

23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.

24 Subal autem filius Gersom filii Moysi, prpositus thesauris.

25 Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.

26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum qu sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,

27 de bellis et manubiis prliorum, qu consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.

28 Hc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarvi : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.

29 Isaaritis vero prerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Isral ad docendum et judicandum eos.

30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti prerant Israli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.

31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,

32 fratresque ejus robustioris tatis, duo millia septingenti principes familiarum. Prposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidi tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.

Continuar Lendo